Marcus Tullius Cicero

Epistula ad Quintum fratrem 1.2.15-16

Nunc ea cognosce quae maxime exoptas. rem publicam funditus amisimus, adeo ut C. Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem ascendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit. propius nihil est factum quam ut occideretur. ex hoc qui sit status totius rei publicae videre potes.

Nostrae tamen causae non videntur homines defuturi. mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur. equidem cum spe sum maxima tum maiore etiam animo: spe, ut superiores fore nos confidam; animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam. sed tamen se res sic habet: si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus; sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum ut vi resistamus. omnes et se et suos amicos, clientis, libertos, servos, pecunias denique suas pollicentur. nostra antiqua manus bonorum ardet [et] studio nostri atque amore. si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar; quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam. tribuni pl. designati sunt nobis amici, consules se optime ostendunt, praetores habemus amicissimos et acerrimos civis, Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum; bonos etiam alios, sed hos singularis. qua re magnum animum fac habeas et spem bonam. de singulis tamen rebus quae cottidie gerentur faciam te crebro certiorem.

Epistula ad Quintum fratrem 2.5.2-5

Res autem Romanae sese sic habent. consul est egregius Lentulus non impediente collega, sic, inquam, bonus ut meliorem non viderim. dies comitialis exemit omnis; nam etiam Latinae instaurantur, nec tamen deerant supplicationes. sic legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis; cui tamen egregie imposuit Milo noster. nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat. hos alere non poterat, itaque vix tenebat. sensit Milo. dedit cuidam non familiari negotium qui sine suspicione emeret eam familiam a Catone. quae simul atque abducta est, Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam venditurum. in eam tabulam magni risus consequebantur.

Hunc igitur Catonem Lentulus a legibus removit et eos qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo. nam quod de Pompeio Caninius agit sane quam refrixit. neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur. et hercule non est idem; nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem suboffendit et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satis facit quod eum nimis aspere tractat, quamquam id senatu non invito facit; quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicae subtraho.

In iudiciis ii sumus qui fuimus. domus celebratur ita ut cum maxime. unum accidit imprudentia Milonis in commodum de Sex. Cloelio, quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari. ei tres sententiae deterrimo in consilio defuerunt. itaque hominem populus revocat et retrahatur necesse est. non enim ferunt homines et, quia cum apud suos diceret paene damnatus est, vident damnatum. ea ipsa in re Pompei offensio nobis obstitit. senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt. sed hoc incommodum consolantur cottidianae damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Sevius adlisus est, ceteri conciduntur. C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi cum populo dies agendi essent exempti. Appius a Caesare nondum redierat.

Tuas mirifice litteras exspecto; atque adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Ostiam dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent. eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum. id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto.

Mi frater, vale.

Epistula ad familiares 14.1

TULLIUS TERENTIAE SUAE TULLIOLAE SUAE CICERONI SUO S. D.

Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defatigari. me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! nam quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit. quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paulo facilius; sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam qui invidebant, eos non sequebar qui petebant. quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus. nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea valetudo tuo labori desit. res quanta sit intellego quantoque fuerit facilius manere domi quam redire. sed tamen, si omnis tribunos pl. habemus, si Lentulum tam studiosum quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum.

De familia, quo modo placuisse scribis amicis faciemus. de loco, nunc quidem iam abiit pestilentia, sed quam diu fuit me non attigit. Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. ego volebam loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso veniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet; sperat posse fieri ut mecum in Italiam decedat. quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum reciperaro, satis magnum mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et meae.

Pisonis humanitas, virtus, amor in omnis nos tantus est ut nihil supra possit. utinam ea res ei voluptati sit! gloriae quidem video fore. de Quinto fratre, nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos. quibus me voluisti agere gratias egi et me a te certiorem factum esse scripsi.

Quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te (me miserum!), quid futurum est? et si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? non queo reliqua scribere, tanta vis lacrimarum est; neque te in eundem fletum adducam. tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. per fortunas miseras nostras, vide ne puerum perditum perdamus. cui si aliquid erit ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna ut cetera consequatur.

Fac valeas et ad me tabellarios mittas ut sciam quid agatur et vos quid agatis. mihi omnino iam brevis exspectatio est. Tulliolae et Ciceroni salutem dic. valete.

Dyrrachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae. sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.

D. a. d. VI Kal. Dec. Dyrrachii.

Epistula ad familiares 1.5b

Hic quae agantur quaeque acta sint [ea] te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere.

Postea quam Pompeius et apud populum a. d. VII Id. Febr., cum pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe inimicorum magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus. itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est (nihil enim tibi detraxit senatus nisi id quod per eandem religionem dari alteri non potest), videtur ab illo plane esse deposita.

Nunc id speramus idque molimur ut rex, cum intellegat sese quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, adsequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te; quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paulum modo ostenderit sibi placere, faciet. sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem. nos tamen nihil quod ad eam rem pertineat praetermittimus. ceteris iniuriis quae propositae sunt a Catone facile, ut spero, resistemus. amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati. tu fac animo forti magnoque sis speresque fore ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.

Epistula ad familiares 1.6

Quae gerantur accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum sed praefuit. me in summo dolore quem in tuis rebus capio maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum.

Facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis; nam etsi minore in re violatur tua dignitas quam mea adflicta est, tamen est tanta similitudo ut sperem te mihi ignoscere si ea non timuerim quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. sed praesta te eum qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus. illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. a me omnia summa in te studia officiaque exspecta. non fallam opinionem tuam.

Epistula ad familiares 7.5

CICERO CAESARI IMP. S. D.

Vide quam mihi persuaserim te me esse alterum, non modo in iis rebus quae ad me ipsum sed etiam in iis quae ad meos pertinent. C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis beneficiis quam ornatissimum domum reducerem. sed postea quam et Pompei commoratio diuturnior erat quam putaram et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare, vide quid mihi sumpserim: coepi velle ea Trebatium exspectare a te quae sperasset a me, neque mehercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri.

Casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae. nam cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat: 'M.Curti filium, quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam; vel hunc Leptae delega, si vis, tu ad me alium mitte quem ornem.' sustulimus manus et ego et Balbus. tanta fuit opportunitas ut illud nescio quid non fortuitum sed divinum videretur.

Mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto ut initio mea sponte, post autem invitatu tuo mittendum duxerim. hunc, mi Caesar, sic velim omni tua comitate complectare ut omnia quae per me possis adduci ut in meos conferre velis in unum hunc conferas. de quo tibi homine haec spondeo, non illo vetere verbo meo quod, cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti sed more Romano quomodo homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, pudentiorem esse neminem. accedit etiam quod familiam ducit in iure civili, singulari memoria, summa scientia.

Huic ego neque tribunatum neque praefecturam neque ullius benefici certum nomen peto; benevolentiam tuam et liberalitatem peto, neque impedio quo minus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus. totum denique hominem tibi ita trado, de manu, ut aiunt, in manum tuam istam et victoria et fide praestantem. simus enim putidiusculi, quamquam per te vix licet; verum, ut video, licebit.

Cura ut valeas, et me, ut amas, ama.

Epistula ad familiares 7.7

CICERO TREBATIO

Ego te commendare non desisto, sed quid proficiam ex te scire cupio. spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. illud soleo mirari, non me totiens accipere tuas litteras quotiens a Quinto mihi fratre adferantur. in Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti; id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. sin autem sine Britannia tamen adsequi quod volumus possumus, perfice ut sis in familiaribus Caesaris. multum te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. imperatorem habes liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit ne ipse tibi defuisse videare.

Epistula ad familiares 7.9

CICERO TREBATIO

Iam diu ignoro quid agas; nihil enim scribis, neque ego ad te his duobus mensibus scripseram. quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. cupio scire quid agas et ubi sis hiematurus. equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi. tu tibi deesse noli; serius potius ad nos, dum plenior. quod huc properes nihil est, praesertim Battara mortuo. sed tibi consilium non deest. quid constitueris cupio scire.

Cn. Octavius est (an Cn. Cornelius?) quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. is me, quia scit tuum familiarem esse, crebro ad cenam invitat. adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est.

Epistula ad familiares 2.4

CICERO S. D. C. CURIONI

Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. huius generis litteras a me profecto non exspectas. tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi. reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. utro me minus deceat uti non intellego. iocerne tecum per litteras? civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. an gravius aliquid scribam? quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? atqui in hoc genere haec mea causa est ut neque ea quae sentio audeam neque ea quae non sentio velim scribere.

Quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula qua soleo teque ad studium summae laudis cohortabor. est enim tibi gravis adversaria constituta et parata incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis esse laborandum. in hanc sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem. et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi tui causa sed testificandi amoris mei.

Epistula ad familiares 2.5

CICERO S. D. C. CURIONI

Haec negotia quo modo se habeant, epistula ne ad te quidem narrare audeo. tibi, etsi ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen quod abes gratulor, vel quia non vides ea quae nos vel quod excelso et illustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu; quae ad nos nec obscuro nec vario sermone sed et clarissima et una omnium voce perfertur.

Unum illud nescio gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui; non quo verear ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed mehercule ne, cum veneris, non habeas iam quod cures; ita sunt omnia debilitata iam et prope exstincta. sed haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa. quare cetera cognosces ex aliis. tu tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita quae esse in eo civi ac viro debent qui sit rem publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et libertatem vindicaturus.

Epistula ad familiares 7.2

M. CICERO S. D. M. MARIO

Mandatum tuum curabo diligenter. sed homo acutus ei mandasti potissimum cui expediret illud venire quam plurimo. sed eo vidisti multum quod praefinisti quo ne pluris emerem. quod si mihi permisisses, qui meus amor in te est, confecissem cum coheredibus. nunc, quoniam tuum pretium novi, illicitatorem potius ponam quam illud minoris veneat. sed de ioco satis est. tuum negotium agam, sicuti debeo, diligenter.

De Bursa te gaudere certo scio, sed nimis verecunde mihi gratularis. putas enim, ut scribis, propter hominis sordis minus me magnam illam laetitiam putare. credas mihi velim magis me iudicio hoc quam morte inimici laetatum. primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam calamitate; in primisque me delectavit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi viri. postremo (vix veri simile fortasse videatur) oderam multo peius hunc quam illum ipsum Clodium. illum enim oppugnaram, hunc defenderam; et ille, cum omnis res publica in meo capite discrimen esset habitura, magnum quiddam spectavit, nec sua sponte sed eorum auxilio qui me stante stare non poterant, hic simiolus animi causa me in quem inveheretur delegerat persuaseratque non nullis invidis meis se in me emissarium semper fore. quam ob rem valde iubeo gaudere te. magna res gesta est. numquam ulli fortiores cives fuerunt quam qui ausi sunt eum contra tantas opes eius a quo ipsi lecti iudices erant condemnare. quod fecissent numquam nisi iis dolori meus fuisset dolor.

Nos hic in multitudine et celebritate iudiciorum et novis legibus ita distinemur ut cottidie vota faciamus ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.

Epistula ad Atticum 5.1

CICERO ATTICO SAL.

Ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis; quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum.

De Annio Saturnino, curasti probe. de satis dando vero, te rogo, quoad eris Romae, tu ut satis des; et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium, veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. de Oppio, factum est ut volui, et maxime quod de DCCC aperuisti; quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.

Nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. quae res se sic habet: ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit; ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumpta offensio, non appareret. ille sic dies. postridie ex Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret dies fecit; ego Aquini, sed prandimus in Arcano (nosti hunc fundum). quo ut venimus, humanissime Quintus 'Pomponia' inquit, 'tu invita mulieres, ego vero adscivero pueros'. nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius, idque cum verbis tum etiam animo ac vultu. at illa audientibus nobis 'ego ipsa sum' inquit 'hic hospita'; id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret. tum Quintus 'en' inquit mihi, 'haec ego patior cottidie'. dices 'quid, quaeso, istuc erat?' magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat. dissimulavi dolens. discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit; illa reiecit. quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem. quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. haec ad te scripsi, fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi.

Reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas, nihil mehercule te mihi nec carius esse nec suavius.

A. Torquatum amantissime dimisi Minturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.

Epistula ad Atticum 5.5

CICERO ATTICO SAL.

Plane nil est quod scribam; nam nec quid mandem habeo (nihil enim praetermissum est) nec quid narrem (novi enim nihil est) nec iocandi locus est; ita me multa sollicitant. tantum tamen scito, Id. Mai. nos Venusia mane proficiscentis has dedisse. eo autem die credo aliquid actum in senatu; sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed etiam rumores cognoscamus. eas accipiemus Brundisi; ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est.

Nos Tarenti quos cum Pompeio διαλόγους de re publica habuerimus ad te perscribemus; etsi id ipsum scire cupio, quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut ne dem frustra. sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS XX et DCCC; hoc velim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore adsequar.

Epistula ad familiares 2.11

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI

Putaresne umquam accidere posse ut mihi verba deessent, neque solum ista vestra oratoria sed haec etiam levia nostratia? desunt autem propter hanc causam quod mirifice sum sollicitus quidnam de provinciis decernatur. mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere si ad constitutam diem decedemus.

De pantheris per eos qui venari solent agitur mandatu meo diligenter. sed mira paucitas est, et eas quae sunt valde aiunt queri quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat. itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. quicquid erit, tibi erit; sed quid esset plane nesciebamus. mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua. ipse dies me admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo quae ex te cognoro.

Epistula ad familiares 16.1

TULLIUS TIRONI SUO S. P. D. ET CICERO MEUS ET FRATER ET FRATRIS F.

Paulo facilius putavi posse me ferre desiderium tui, sed plane non fero et, quamquam magni ad honorem nostrum interest quam primum ad urbem me venire, tamen peccasse mihi videor qui a te discesserim. sed quia tua voluntas ea videbatur esse ut prorsus nisi confirmato corpore nolles navigare, approbavi tuum consilium neque nunc muto, si tu in eadem es sententia; sin autem, postea quam cibum cepisti, videris tibi posse me consequi, tuum consilium est. Marionem ad te eo misi ut aut tecum ad me quam primum veniret aut, si tu morarere, statim ad me rediret.

Tu autem hoc tibi persuade, si commodo valetudinis tuae fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem intelleges opus esse te Patris convalescendi causa paulum commorari, nihil me malle quam te valere. si statim navigas, nos Leucade consequere; sin te confirmare vis, et comites et tempestates et navem idoneam ut habeas diligenter videbis. unum illud, mi Tiro, videto, si me amas, ne te Marionis adventus et hae litterae moveant. quod valetudini tuae maxime conducet si feceris, maxime obtemperaris voluntati meae. haec pro tuo ingenio considera. nos ita te desideramus ut amemus. amor ut valentem videamus hortatur, desiderium ut quam primum. illud igitur potius. cura ergo potissimum ut valeas. de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum.

III Non. Nov.

Epistula ad familiares 14.14

TULLIUS TERENTIAE ET PATER TULLIAE, DUABUS ANIMIS SUIS, ET CICERO MATRI OPTIMAE, SUAVISSIMAE SORORI S. P. D.

Si vos valetis, nos valemus.

Vestrum iam consilium est, non solum meum, quid sit vobis faciendum. si ille Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi esse potestis; sin homo amens diripiendam urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. etiam illud metuo, ne iam intercludamur, ut, cum velitis, exire non liceat. reliquum est, quod ipsae optime considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae. si enim non sunt, videndum est ut honeste vos esse possitis. quo modo quidem nunc se res habet, modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime vel mecum vel in nostris praediis esse poteritis. etiam illud verendum est, ne brevi tempore fames in urbe sit. his de rebus velim cum Pomponio, cum Camillo, cum quibus vobis videbitur, consideretis, ad summam animo forti sitis. Labienus rem meliorem fecit; adiuvat etiam Piso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum suum.

Vos, meae carissimae animae, quam saepissime ad me scribite et vos quid agatis et quid istic agatur. Quintus pater et filius et Rufus vobis s. d.

Valete.

VIII Kal. Febr. Minturnis.

Epistula ad Atticum 8.13

CICERO ATTICO SAL.

Lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis; si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus.

Sed videsne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum? si mehercule neminem occiderit neque cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur. multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide quam conversa res sit: illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant. id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia cogitare. quae autem impendere putarem scripseram ad te, et iam tuas litteras exspectabam.

Epistula ad Atticum 9.7c

CAESAR OPPIO CORNELIO SAL.

Gaudeo mehercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. consilio vestro utar libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. temptemus hoc modo si possimus omnium voluntates recuperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam, quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem ad modum fieri possit non nulla mihi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. de his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis.

N. Magium, Pompei praefectum, deprehendi. scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt. si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perveniret.

Epistula ad Atticum 9.16

Cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quemdiem intermitterem has dedi litteras. a. d. VI Kal. CaesaremSinuessae mansurum nuntiabant. ab eo mihi litterae redditae sunt a. d. VII Kal., quibus iam 'opes' meas, non ut superioribus litteris 'opem', exspectat. cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras collaudavissem rescripsit hoc exemplo:

CAESAR IMP. CICERONI IMP. SAL. DIC.

Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent; nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui. Tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia.

Epistula ad Atticum 9.18.1

Vtrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt, facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non veniremus, dicere. ego dissimilem illorum esse causam. cum multa, 'veni igitur et age de pace.' 'meone' inquam 'arbitratu?' 'an tibi' inquit 'ego praescribam?' 'sic' inquam 'agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque' inquam 'de Gnaeo deplorabo'. tum ille, 'ego vero ista dici nolo.' 'ita putabam' inquam, 'sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est aut non veniendum, multaque quae nullo modo possem silere si adessem.' summa fuit ut ille, quasi exitum quaerens, ut deliberarem. non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc me non amare. at ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.

Epistula ad familiares 9.1

CICERO M. VARRONI S.

Ex iis litteris quas Atticus a te missas mihi legit quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex isdem litteris potui suspicari. in spem tamen venio appropinquare tuum adventum. qui mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus sperare debeat. sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare. scito enim me, postea quam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam. etsi non idcirco eorum usum dimiseram quod iis suscenserem sed quod eorum me subpudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea quae premant et ea quae impendeant me facile laturum.

Quam ob rem, sive in Tusculano sive in Cumano, sive ad me sive ad te placebit, sive, quod minime velim, Romae, dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum esse videatur.

Epistula ad familiares 7.3

M. CICERO S. D. M. MARIO

Persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis in quibus tot annos versamur et, ut video, versabimur solet in mentem venire illius temporis quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo. nam a. d. IIII Id. Mai. Lentulo et Marcello consulibus, cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti. sollicitum autem te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei. si manerem in Italia, verebare ne officio deessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. quo tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum ut non explicarem quid esset optimum factu. pudori tamen malui famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere.

Cuius me mei facti paenituit, non tam propter periculum meum quam propter vitia multa quae ibi offendi quo veneram: primum neque magnas copias neque bellicosas; deinde, extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor), reliquos primum in ipso bello rapacis, deinde in oratione ita crudelis ut ipsam victoriam horrerem; maximum autem aes alienum amplissimorum virorum. quid quaeris? nihil boni praeter causam. quae cum vidissem, desperans victoriam primum coepi suadere pacem, cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea sententia Pompeius valde abhorreret, suadere institui ut bellum duceret. hoc interdum probabat et in ea sententia videbatur fore, et fuisset fortasse nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. ex eo tempore vir ille summus nullus imperator fuit. signa tirone et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit. victus turpissime amissis etiam castris solus fugit.

Hunc ego mihi belli finem feci nec putavi, cum integri pares non fuissemus, fractos superiores fore. discessi ab eo bello in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria. certe nihil fuit praeterea, si te victori nolles aut non auderes committere. ex omnibus autem iis quae dixi incommodis nihil tolerabilius exsilio, praesertim innocenti, ubi nulla adiuncta est turpitudo; addo etiam, cum ea urbe careas in qua nihil sit quod videre possis sine dolore.

Ego cum meis et, si quicquam nunc cuiusquam est, etiam in meis esse malui. quae acciderunt omnia dixi futura. veni domum, non quo optima vivendi condicio esset, sed tamen, si esset aliqua forma rei publicae, tamquam in patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio. mortem mihi cur consciscerem causa non visa est, cur optarem multae causae. vetus est enim, ubi non sis qui fueris, non esse cur velis vivere. sed tamen vacare culpa magnum est solacium, praesertim cum habeam duas res quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et maximarum rerum gloriam; quarum altera mihi vivo numquam eripietur, altera ne mortuo quidem.

Haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui quod te cum mei tum rei publicae cognovi amantissimum. notum tibi omne meum consilium esse volui, ut primum scires me numquam voluisse plus quemquam posse quam universam rem publicam, postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus ut obsisti non posset, me voluisse pacem; amisso exercitu et eo duce in quo spes fuerat uno me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse belli; nunc autem, si haec civitas est, civem esse me, si non, exsulem esse non incommodiore loco quam si Rhodum me aut Mytilenas contulissem.

Haec tecum coram malueram; sed quia longius fiebat, volui per litteras eadem, ut haberes quid diceres si quando in vituperatores meos incidisses. sunt enim qui, cum meus interitus nihil fuerit rei publicae profuturus, criminis loco putent esse quod vivam; quibus ego certo scio non videri satis multos perisse. qui si me audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent. armis enim inferiores, non causa, fuissent.

Habes epistulam verbosiorem fortasse quam velles; quod tibi ita videri putabo nisi mihi longiorem remiseris. ego si quae volo expediero, brevi tempore te, ut spero, videbo.

Epistula ad familiares 6.6.2-7

His autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem verbis quibus te consoler ut adflictum et iam omni spe salutis orbatum sed ut eum de cuius incolumitate non plus dubitem quam te memini dubitare de mea. nam cum me ex re publica expulissent ii qui illam cadere posse stante me non putarunt, memini me ex multis hospitibus qui ad me ex Asia, in qua tu eras, venerant audire te de glorioso et celeri reditu meo confirmare. si te ratio quaedam mira Tuscae disciplinae, quam a patre, nobilissimo atque optimo viro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra divinatio fallet, quam cum sapientissimorum virorum moni[men]tis atque praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio tum magno etiam usu tractandae rei publicae magnaque nostrorum temporum varietate consecuti sumus. cui quidem divinationi hoc plus confidimus quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit. dicerem quae ante futura dixissem ni vererer ne ex eventis fingere viderer. sed tamen plurimi sunt testes me et initio ne coniungeret se cum Caesare monuisse Pompeium et postea ne seiungeret. coniunctione frangi senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam. atque utebar familiarissime Caesare, Pompeium faciebam plurimi; sed erat meum consilium cum fidele Pompeio tum salutare utrique. Quae praeterea providerim praetereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio quibus ille si paruisset esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes quantas nunc habet non haberet. eundum in Hispaniam censui; quod si fecisset, civile bellum nullum omnino fuisset. rationem haberi absentis non tam pugnavi ut liceret quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur. causa orta belli est: quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem? victa est auctoritas mea, non tam a Pompeio (nam is movebatur) quam ab iis qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam fore putabant. susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me quoad potui. sed valuit apud me plus pudor meus quam timor; veritus sum deesse Pompei saluti, cum ille aliquando non defuisset meae. itaque vel officio vel fama bonorum vel pudore victus ut in fabulis Amphiaraus sic ego

'prudens et sciens

ad pestem ante oculos positam'

sum profectus. quo in bello nihil adversi accidit non praedicente me.

Qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio. non igitur ex alitis involatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa quae observem; quae etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent vel obscuritatis vel erroris.

Epistula ad familiares 4.5

SERVIUS CICERONI S.

Postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi, qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem; etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est propterea quia per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare. tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias.

Quid est quod tanto opere te commoveat tuus dolor intestinus? cogita quem ad modum adhuc fortuna nobiscum egerit; ea nobis erepta esse quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem, honores omnis. hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? aut qui non in illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris existimare?

At illius vicem, credo, doles. quotiens in eam cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare! quid autem fuit quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere invitare posset? quae res, quae spes, quod animi solacium? ut cum aliquo adulescente primario coniuncta aetatem gereret? licitum est tibi, credo, pro tua dignitate ex hac iuventute generum deligere cuius fidei liberos tuos te tuto committere putares. an ut ea liberos ex sese pareret quos cum florentis videret laetaretur, qui rem a parente traditam per se tenere possent, honores ordinatim petituri essent, in re publica, in amicorum negotiis libertate sua uri? quid horum fuit quod non prius quam datum est ademptum sit? at vero malum est liberos amittere. malum, nisi hoc peius est, haec sufferre et perpeti.

Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit. ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere. post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. coepi egomet mecum sic cogitare: 'hem! nos homunculi indignamur si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?' crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas. modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt: in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris? quae si hoc tempore non diem suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat. etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem tuam avoca atque ea potius reminiscere quae digna tua persona sunt: illam, quam diu ei opus fuerit, vixisse, una cum re publica fuisse, te, patrem suum, praetorem, consulem, augurem vidisse, adulescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse, cum res publica occideret, vita excessisse. quid est quod tu aut illa cum fortuna hoc nomine queri possitis?

Denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum qui aliis consueris praecipere et dare consilium, neque imitare malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt, sed potius quae aliis tute praecipere soles ea tute tibi subiace atque apud animum propone. nullus dolor est quem non longinquitas temporis minuat ac molliat. hoc te exspectare tempus tibi turpe est ac non ei rei sapientia tua te occurrere. quod si qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque in omnis suos, hoc certe illa te facere non vult. da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit. denique, quoniam in eam fortunam devenimus ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum victoriam lugere.

Plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere. qua re, si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi: vidimus aliquotiens secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem apisci; fac aliquando intellegamus adversam quoque te aeque ferre posse neque id maius quam debeat tibi onus videri, ne ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse.

Quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus quae hic geruntur quem ad modumque se provincia habeat certiorem faciam.

Vale.

Epistula ad familiares 4.6

M. CICERO S. D. SER. SULPICIO

Ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu adfuisses. quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo facile ex eo intellego quod litteris lectis aliquantum acquievi. nam et ea scripsisti quae levare luctum possent et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti. Servius tamen tuus omnibus officiis quae illi tempori tribui potuerunt declaravit et quanti ipse me faceret et quam suum talem erga me animum tibi gratum putaret fore. cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora.

Me autem non oratio tua solum et societas paene aegritudinis sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas. sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt. nam et Q. Maximus, qui filium consularem, clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paulus, qui duo septem diebus, et vester Galus et M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur, ea quam ex re publica consequebantur. mihi autem, amissis ornamentis iis quae ipse commemoras quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solacium quod ereptum est. non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnis me et industriae meae fructus et fortunae perdidisse. sed cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia et cum frangerem iam ipse me cogeremque illa ferre toleranter, habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnis curas doloresque deponerem.

Nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa quae consanuisse videbantur recrudescunt. non enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum ut in eius bonis acquiescam. itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem quem e re publica capio domus iam consolari potest nec domesticum res publica.

Quo magis te exspecto teque videre quam primum cupio. maior mihi levatio mihi adferri nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque nostrorum; quamquam sperabam tuum adventum (sic enim audiebam) appropinquare. ego autem cum multis de causis te exopto quam primum videre tum etiam ut ante commentemur inter nos qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accommodandum, et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi amicissimi. quod cum ita sit, magnae tamen est deliberationis quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid sed illius concessu et beneficio quiescendi.

Vale.

Epistula ad familiares 9.5

CICERO VARRONI

Mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei publicae sed etiam propter anni tempus. qua re istum diem probo; itaque eundem ipse sequar. consili nostri, ne si eos quidem qui id secuti non sunt non paeniteret, nobis paenitendum putarem. secuti enim sumus non spem sed officium, reliquimus autem non officium sed desperationem. ita verecundiores fuimus quam qui se domo non commoverunt, saniores quam qui amissis opibus domum non reverterunt. sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor qui in bello occiderunt quam hos curo quibus non satis facimus quia vivimus.

Mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit.

Epistula ad familiares 10.28

CICERO TREBONIO S.

Quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis invitasses! reliquiarum nihil haberemus. at nunc cum iis tantum negoti est ut vestrum illud divinum rem publicam beneficium non nullam habeat querelam. quod vero a te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis, interdum, quod mihi vix fas est, tibi subirascor; mihi enim negoti plus reliquisti uni quam praeter me omnibus.

Ut enim primum post Antoni foedissimum discessum senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reverti pristinum quem tu cum civi acerrimo, patre tuo, in ore et amore semper habuisti. nam cum senatum a. d. XIII Kal. Ian. tribuni pl. vocavissent deque alia re referrent, totam rem publicam sum complexus egique acerrime senatumque iam languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis animi quam ingeni viribus. hic dies meaque contentio atque actio spem primum populo Romano attulit libertatis reciperandae. nec vero ipse postea tempus ullum intermisi de re publica non cogitandi solum sed etiam agendi.

Quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram maximis occupationibus impeditus. sed illa cognosces ex aliis, a me pauca et ea summatim. habemus fortem senatum, consularis partim timidos, partim male sentientis. magnum damnum factum est in Servio. L. Caesar optime sentit, sed, quod avunculus est, non acerrimas dicit sententias. consules egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar, de quo spero equidem reliqua; hoc vero certum habeto, nisi ille veteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de exercitu Antoni ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum fuisse.

Haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, volui tamen notiora esse. plura scribam si plus oti habuero.