Leo Baptista Alberti

Naufragus

Navi valida et munitissima trecenti ferme homines percommode ac ludibundi plenis velis iam tum ex alto conspicuos procul a nobis visos portus petebant. Nosque, atque in primis pulcherrima quae una comes aderat puella, quam paratis nuptiis adolescens primarius proximo ad portum oppido praestolabatur, veste et huiusmodi rebus, ut fit, ad exitum ornabamus. Erantque inter nos plerique qui amoenissimo illo in portu cenas et festum diem, qui annuus per id tempus autumni celeberrimus habebatur, velle postridie cum appulissemus summa cum voluptate agere constituissent. Denique omnis navis laetitia et congratulationibus ardescebat.

Interea, o fragilis hominum spes!, repente, quasi emissa caelitus peste, procella oborta est tam atrox, ut vi austri et pondere velorum navis provoluta atque miserandum in modum obruta inter undas exstiterit. Quo factum quidem est ut omni illa ex multitudine, qui navi aderant, solus ego et barbarus quidam ex Scythia, unicaque item nubilis puella illa delicatissima, quam vir et paratae nuptiae exspectabant, reliquis omnibus perditis, tanto e naufragio, miro quodam et incredibili modo, evaserimus.

Subversa enim navi, quo id factum sit fato aut fortuna, penitus nescio. Sed fluctibus impellentibus sorte quadam nos in angustum ad puppim locum coniecti convenimus; qui quidem, cum ceteras ob res alioquin erat incommodus, tum etiam tam erat angustus, ut trium vix hominum satis esset capax. Eumque ipsum locum multo angustiorem et asperrimum non modica peracuta illic extra ordinem sparsa et perseminata fabrorum ad navis usum coacta ferramenta reddebant, ut ne pedem quidem alterum absque accepto aliquo vulnere eo in loco firmare admodum nobis licuerit.

Adde quod exstantes erectaque et sublata cervice ab ultimo vix liberi eramus vitae periculo, siquidem ad humeros usque sepulti aquis, affatim per scissas eversi et quassati navigii rimulas influentibus, abluebamur. Hisque difficultatibus illud item accedebat persaepius ut, dum navis ipsa vehementius in horam irrumpentibus undis agitaretur, nos inter nos impetum facere alterque alterum indecenter collidere cogeremur. Itaque proluebamur, provolvebamur contundebamurque.

Tamen et madidis et fessis et sauciis locum ipsum praesens necessitas gratissimum reddiderat satisque ac super ad modum amplissimus videbatur nobis, tametsi non amplior erat quam ut animam ipsam trahere liceret. Eam ob rem superos maximis votis precabamur, ut eo saltem loco nobis diutius salutem liceret sperare. Post haec hortari quisque alterum bonamque spem polliceri firmumque animum instituere pro virili non cessabamus.

De exitu tamen ex ea miseria per id temporis erat nihil, quod aut consulendum aut pertentandum esse nobis arbitraremur. Non enim quo essemus maris constituti per tenebras intelligebamus, optimeque id nobiscum agi censebamus, quandoquidem vel os ipsum super salum nobis erat fas extollere. Quo quidem miserrimo statu, quid putatis, viri optimi, pro vestra prudentia, quam assiduas mortes hinc superarimus, hinc expectarimus; omnisque paulo maior volvebatur unda, nostram ad necem intumuisse arbitrabamur. Mirum tamen ut in hoc tanto vitae discrimine spes animum, animus vero ipse sese non deseruerit atque semper ea fortitudine fuerit, ut de salute nobis continuo quippiam bene polliceretur. Ac saepius id ipsum mihi admiranti et vix fieri posse credenti, ut solem lucemque hanc essem amplius revisurus, in mentem redit spem unam esse in terris deam quae miseris sit comes relicta. Nam »haec dea, cum fugerent scelerata numina terras, ex diis invisa sola remansit humo. Haec facit ut videat cum terras undique nullas, naufragus in mediis brachia raptet aquis. Carcere dicuntur clausi sperare salutem, atque aliquis pendens in cruce vota facit«. Nos igitur nimirum dea haec ipsa, quae miseros et ceteris a diis desertos malisque oppressos numquam destituit, minime passa est tantis ingruentibus in nos malis succumbere.

Ea idcirco comite duratum a nobis est, quoad post multas horas mare ipsum coepit mitescere…